Home Master Index
←Prev   1 Chronicals 8 as rendered by/in  Next→ 



8:1  Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium
8:2  Nuaha quartum et Rapha quintum
8:3  fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
8:4  Abisue quoque et Neman et Ahoe
8:5  sed et Gera et Sephuphan et Uram
8:6  hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath
8:7  Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
8:8  porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas
8:9  genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
8:10  Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis
8:11  Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
8:12  porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius
8:13  Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth
8:14  et Haio et Sesac et Ierimoth
8:15  et Zabadia et Arod et Eder
8:16  Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
8:17  et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
8:18  et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
8:19  et Iacim et Zechri et Zabdi
8:20  et Helioenai et Selethai et Helihel
8:21  et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
8:22  et Iesphan et Heber et Helihel
8:23  et Abdon et Zechri et Hanan
8:24  et Anania et Ailam et Anathothia
8:25  et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
8:26  et Samsari et Sooria et Otholia
8:27  et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
8:28  hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
8:29  in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
8:30  filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
8:31  Gedor quoque et Ahio et Zacher
8:32  et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
8:33  Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
8:34  filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
8:35  filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
8:36  et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
8:37  et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
8:38  porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
8:39  filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
8:40  fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin